HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 11: Epilogus

#Gen. II#Gen. IV#Gen. V#Deut. XI; Isai. XXIII#Exod. X

Istae sunt generationes coeli, et terrae. Quidam hic determinant opera sex dierum; quidam ibi: Cognovit Adam uxorem suam; alii ibi, Hic est liber generationis Adae. Praetermisso autem quod dubium est, litterae instamus. Quia de creatione maris, et feminae simul dixerat, quae tamen simul facta non fuit, ut explicet quod sub brevitate concluserat, repetit de aliquibus. Generationes, hoc nomen potest accipi active, id est operationes Dei, vel passive, id est generata. Nec est praetereundum quod ait, fecit omne virgultum antequam oriretur in terra, et herbam priusquam germinaret, cum superius dixit virgultum quam cito factum statim adultum et habens fructum, et herbam ortam et ferentem semen. Ad quod dicitur duos fuisse modos operationis divinae, ut dictum est, materialem scilicet et essentialem. Fecit ergo ea materialiter, priusquam orirentur, et germinarent essentialiter. Vel aliter, quod innuit sequens littera cum dicitur: Non enim pluerat Dominus super terram. Fecit equidem tunc illa perfecta, et essentialiter priusquam orirentur, et germinarent, ut modo faciunt cum paulatim beneficio roris infusi, et labore hominum adhibito, ad ortum et maturitatem perveniunt. Tunc enim fons irrigabat terram, ut Nilus Aegyptum, vicissim per partes diversas, sicut dicitur Jordanis ante subversionem irrigasse totam Pentapolim vicissim, scilicet sicut de quibusdam fontibus dicit Augustinus, quia mira vicissitudine totam quamdam irrigant regionem, ne si simul totam terram tunc fonte irrigatam dixerimus, diluvium fuisse dicamus. Vel quia legitur ibi fons, et non unus, multitudinem innuit, ut ibi: Venit locusta.